monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 146
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXLV.AD BARTHOLOMAEUM EPISC. EXONIENSEM. <<<     >>> EPISTULA CXLVII.AD MAGISTRUM RAIMUNDUM.

EPISTULA CXLVI.AD IOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Domino Pictaviensi.
2 Licet apud nos fortuna novorum parens, et fama nutrix et propagatrix eventuum verorum et fictorum, nihil renovaverint relatu dignum, et quod vobis oportuerit intimari, scribendi tamen necessitatem rumor tristis invexit, ex quo post discessum boni, et utinam semper beati domini nostri, nihil omnino, quod verbis meis Dominus et conscientia attestantur, tristius audivi vel vidi, quamvis sors mea periculis cunctis exposita sit et iactata procellis indesinentibus, ab ea die, qua Patrem nobis et dominum dispositio divina substraxit.
3 Siquidem socii nostri, qui Parisiis moram faciunt, mihi nuper scripserunt, se a quibusdam rumigerulis accepisse, quod vos lecto decumbere compulerat aegritudo, quam non natura, vel solitus, ut fit, humanitus casus intulerat, sed malitia veneficorum, qui (nescio cuius instinctu) vobis, et cuidam viro religioso toxicum miscuerunt.
4 Dictum est et quod vir ille religiosus ex ea causa iam obiit. Quia ergo invidiam quorumdam vobis cohabitantium a multis diebus audieram, et aliorum noveram crudelitatem, nonnullorum etiam audax ambitio venit in mentem, timui, et timeo, et donec veritas ipsa sit certius explorata, timebo supra modum, ne diabolo et angelis eius, qui modo fere pro libitu in Ecclesiam debacchantur, eatenus in bonos saevire concessum sit.
5 Ante quidem timueram ne castrum Ecclesiae vobis auferretur, ne vos bonis vestris iniqui proscriberent, ne illi qui libito coaequant licitum, compellerent et vos Ecclesiae filiis et fidelibus coexsulare. Sed ecce, duorum timorum circa eumdem dominum et amicum maior denigrat et omnino absorbet alterum, ut perinde hunc accipiam ac si animam meam pertranseat gladius, et humerus meus a iunctura sua cadat, et brachium cum ossibus conteratur.
6 Spiritui meo non erit requies, donec veritas certius innotescat. Placeat itaque dignationi vestrae, quae circa vos sunt, sub omni celeritate mihi interim certitudinis desiderio languenti significare: et si vos ipsi, quod utinam absit! huic petitioni meae vacare non potestis, precor attentius ut magister Scholarum eam cum omni diligentia et festinatione exsequatur.
Ioannes Saresberiensis HOME